Food Educators
Eant et fugiant a te inquieti iniqui. et tu vides eos et distinguis umbras, et ecce pulchra sunt cum eis omnia, et ipsi turpes sunt. et quid nocuerunt tibi? aut in quo imperium tuum dehonestaverunt, a caelis usque in novissima iustum et integrum? quo enim fugerunt, cum fugerent a facie tua? aut ubi tu non invenis eos? sed fugerunt, ut non viderent te videntem se, atque excaecati in te offenderent -- quia non deseris aliquid eorum, quae fecisti -- in te offenderent iniusti et iuste vexarentur, subtrahentes se lenitati tuae, et offendentes in rectitudinem tuam, et cadentes in asperitatem tuam
